Sarcozus iste, quem videtis, hospites

L’ottimo Pastrix (Latine. Journal de bord en latin) parodia i trimetri giambici di Catullo 4 (”phaselus, ille quem videtis, hospites”) sul modello di Catalepton 10 (”Sabinus ille, quem videtis, hospites”).
Potevo non citarlo?
De Sarcozo
Sarcozus iste, quem videtis, hospites,
Ait fuisse praesidum celerrimus,
Neque ullius volantis impetum viri
Nequire praeterire, sive Moscuam
Opus foret volare, sive Cahirum
Et hoc negat minacis Indici Maris
Negare litus, insulamque Melitam
Oeamque nobilem, aridamque Libyam,
Atlanticum fretum, trucemve Fruticem.
At iste, post Sarcozus, antea fuit
Hunniscus ortus ex Aquinco filius,
« Gallorum sanguinis vestigii nihil,
Ait Sarcozus, in venis meis, nihil,
Neque in venis earum quas desidero.
Ibericam dimisi, Italicam ardeo.
Volare me juvat sicut fucus quidam
Circa alvearium, reginam persequens.
Nunquam resido, semper ardor me tenet
Amoris et cupidinis novissimae,
Juvate me, Venus Puerque penniger
Quibus dicare tempus omne malui
Quam Publicae Rei de qua curo NIHIL »
La metrica non è perfetta (”mihi etiam fatendum est in multis versibus syllabas breves aut longas in rectum locum non semper cadere”) ma… “ignoscite fatenti”…
* * *
[Sulla fortuna di Catullo in età augustea e postaugustea trovo un Francesco Carpanelli, Allusività tematiche e rivisitazione dei generi in età postaugustea (da Turin D@ms Review).]